Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 9.21.2 Cic. Fam. 9.22.1 (English) >>Cic. Fam. 9.22.4

Scr. fort. in Tusculano m. Iun. aut Quint. a. 709 (45). CICERO PAETO. 9.22.1 amo verecundiamvel potius libertatem loquendi. atqui hoc Zenoni placuit, homini me hercule acuto, etsi Academiae nostrae cum eo magna rixa estsed, ut dico, placet Stoicis suo quamque rem nomine appellare. sic enim disserunt, nihil esse obscenum, nihil turpe dictu ; nam si quod sit in obscenitate flagitium, id aut in re esse aut in verbo ; nihil esse tertium. in re non est. itaque non modo in comoedus res ipsa narratur (ut ille in Demiurgo
: modo forte—— ,
Nosti canticum ; meministi Roscium: ita destituit núdum—— ,
totus est sermo verbis tectus, re impudentior), sed etiam in tragoediis. quid est enim illud: quae múlier una——
quid, inquam, est: úsurpat dupléx cubile'?
quid? huiusferei 'hi/c cubile iníre est ausus'?
quid est: virginem me quondam invitam per vim violat Iuppiter'?
bene 'violat' ; atqui idem significat, sed alterum nemo tulisset.
9.22.2 vides igitur, cum eadem res sit, quia verba non sint, nihil videri turpe. ergo, in re non est ; multo minus in verbis. si enim quod verbo significatur, id turpe non est, verbum, quod significat, turpe esse non potest. 'anum' appellas alieno nomine ; cur non suo potius? si turpe est, ne alieno quidem ; si non est, suo potius. caudam antiqui 'penem' vocabant, ex quo est propter similitudinem 'penicillus ; at hodie 'penis' est in obscenis. 'at vero Piso ille Frugi in Annalibus
suis queritur adulescentis "peni deditos" esse.' quod tu in epistula appellas suo nomine, ille tectius 'penem ; sed, quia multi, factum est tam obscenum quam id verbum, quo tu usus es. quid, quod vulgo dicitur: 'cum nos te voluimus convenire,' num obscenum est? memini in senatu disertum consularem ita eloqui: 'hanc culpam maiorem an illam dicam?' potuit obscenius? 'non,' inquis ; 'non enim ita sensit.' non ergo in verbo est ; docui autem in re non esse ; nusquam igitur est.


Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 9.21.2 Cic. Fam. 9.22.1 (English) >>Cic. Fam. 9.22.4

Powered by PhiloLogic